Latin
CAPUT QUARTUM
Jacques Rohault, Physica 56
Unproofread scanNot analysed yet
Effervescentiae sanguinis in Corde causa ex salis volatilis oleosi in bile alimentari dominantis &lymphae subdulcis confluxu, ope calidi nativi, nitroso aereo accensi manifestatur. 6. Circulariter movetur sanguis à Cordis ventriculo sinistro per arterias ad partes, à partibus per venas ad dextrum Cordis ventriculum. 7. Motus hic circularis divinum est inventum, non humanum. 8. Extant autem certa, firma &indubitata experimenta quibus ad oculum demonstrari potest sanguinem quaquaversum ingyrum moveri. Non datur quidem Anastomosis inter arterias &venas, videlicet, ut nutritionis opus ritè peragatur; sed anastomosis inter venas &venas, inter arterias &arterias manifestè conspicitur. 10. Eandem Circulationem inter matrem &foetum per venam umbilicalem fieri observatur. 11. Sanguis est vel arteriosus, floridus &pul sans; vel venosus nigricans &crassescens, sine pulsu. Fibrae in sangnine sunt partes chyli caseosae, excoctae, terrestres quae agitatione coeunt, &gelatinam constituunt. 13. Resolutione chymicâ scimus in sanguine esse: 1. Spiritum summè volatilem, urinosum. 2. Sulphur copiosum &oleum nigricans. 3.