Latin
CAPUT QUARTUM
Jacques Rohault, Physica 57
Unproofread scanNot analysed yet
Sal volatile in quantitate notabili, Aquam multam insipidam, urinae &sudoris materiam. 5. Terra friabilis post incinerationem remanet, quae consistentiam sanguini tribuit. Ex hiscè tamen Principiis certi quid judicare non possumns, quia ignis suâ violentiâ irregulariter particulas separat, &aliter quàm fuerunt in generatione, conformat. Sanguis menstruus statis Periodis lunaribus ex utero foeminarum fluit. Hujus primi fluxûs causa est turgescentia, regularitatis verò remota causa luna ab autoribus statuitur, quae intra viginti octo dies Zodiacum decurrit, ita haec periodus optimè quadrat cum mensium ordinato tempore. Excrementa sanguinis sunt: Urina, sudor, &strigmenta cutis. Urina est ferum tenue à sanguine secretum, per renes ureteres &vesica seclusum. Sudor est serum tenue, quod à massa sanguinis laxiore à glandulis subcutaneis, imbibitum per cutis poros excernitur. Strigmenta cutis sunt excrementa sanguinis in cutis poris subsidentia, crassa, abluitione detergenda.