Latin
CAPUT SEXTUM
Jacques Rohault, Physica 58
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT SEXTUM. Ossibus. 1. OSsa sunt partes solidae, durae, siccae, ex ovi materni particulis terrestribus à calore nativo per motum partibus materiae destinatum genitae, quae ceu fundamentum reliquum corpus sustinent, &suffulciunt. 2. Ossa crescunt, nutriuntur, augentur, atque medullam habent. Figura horum &magnitudo varia, numerus incertus. 4. Corporis totius ossa dividuntur in Ossa Capitis, Trunci &Artuum. 5. Capitis ossa sunt vel Cranii, vel Maxillarum. 6. Cranium est altera capitis ossei pars, ita dicta, quòd veluti κράνος i. e. Galea cerebrosit. Cranii ossa sunt vel Continentia vel Contenta.