Latin
PROBLEMA V
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 68
Unproofread scanNot analysed yet
Quibus animadversis in enodatione propositae quaestionis ita deinceps progredior, ut inquiram ordine, quaenam futurae fuissent collusorum fortes, si singuli assur psissent nummum unum, deinde si duos, posteà si tres, qua tuor &c. quousque per inductionem pateat, quaenam iis sortes nunc competant, ubi singuli assumserunt nummos 12. Si singuli assumant nummum unum, perspicuum est, sortes eorum fore in ratione ipsorum numerorum b &c. Si singuli accipiant nummos duos, primus jactus efficiet, ut collusor A vel 3 possideat nummos, vel ut unus tantùm ei supersit. Si tres possidet, habet b casus ad acquirendum omnes quatuor, hoc est, ad vincendum seu obtinendum depositum 1; &c casus, quibus ei relinquuntur nummi duo, hoc est, quibus revertitur ad sortem initiò positam, quam vocare lubet z; quod proin valet Si unicus illi nummus superest, habet b casus ad recuperandum duos, hoc est, fortem z; &c casus ad perdendum ludum; id quod efficit S. Atqui ut post primum jactum tres nummos numeret, rursus b sunt casus; c verò casus quibus ipsi unus tantùm relinquitur. Itaque ab initio b casus extant qui ei dent c qui dent T; id quod sortem gignit ,quare 2 20 ,sive 2Q ga, &relinquitur collusori B ET; adeò ut fortes ipsorum sint in ratione bb ad ec. Si singuli assumant nummos tres, primo jactu continget, ut collusor A vel 4 nummorum compotem se videat, vel ut duorum tantùm; in quibus statibus expectationes ejus appellentur* &ν. Si quatuor nummorum compos est, ulteriùs vel ipse primus ab altero duos nummos impetrabit ac vincet, vel ab ipso duos consequetur alter, sic ut ei relinquantur adhuc nummi duo: sed ut ipse primus duos proximos nummos consequatur, bb casus praestò sunt, &ec casus quibus idem alteri obtingit (uti ex eo quod modò ostensum est collato cum annot. Propos. XI. ad lit.