Latin
125
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 125
Unproofread scanNot analysed yet
In animatis autem corporibus etiam arganicae causae considerantur, quibus inanima (ut notum est) destituuntur. Carnis forma seu φύσιs, ab anima dependet &nexa est, estque caro animae nutrientis instrumentum, ut principalis causae, quae est forma &ἴδος ipsum corporis animati, propter quam animae formam &agit alteratque carò, aßimilando scilicet sibi nutrimentum, &patitur etiam, recipiendo in se propter materiam suam nutritionem paßiuam, qua non nutrire seu aßimilare, sed nutriri caro dicitur. De caetero Aristoteles duplex significatum esse eius, Quo dicimur intelligere, aut, Quo sentire, his exposuit uerbis. Ἐπεὶ δὲ ᾧ ζῶμον, καὶ ασθανόμεθα, διχῶς λέγεται, καθάπορ, ᾧ ἐπιστάμεθα. τούτων δὲ λέγομον, τὸ μὲν Ἐπιστήμην, τόδε ψυχήν. Ἐκατόῤῳ γὰρ τύτων φαμεν ἐπίσασθαι. ὁμοίως διὲ καὶ ᾧ ὑγιαίνομον, τὸ μὲν ὑγίσια, τὸδε μόόιῳ τινὶ τοῦ σῶματος, ἢ καὶ ὅλῳ. τούτων, δʼ ἢ μὲν ἐπιστήμη, καὶ ὑγίεια, μορφὴ καὶ εἶδος τι, καὶ λόγος, καὶ οιον ἐνόῤγεία τῶν δεκτικῶν, ἢ μὸν τοῦ Ἐπιστημονικοῦ, ἥδὲ τοῦ ὑγιαστικοῦ. Δοκεῖ γὰρ ἐν τῷ Πάσχοντι, καὶ διατιθεμόύῳ ἡ τῶν Ποιητικῶν ὑπάρχειν Ἐνόῤγεία. Ἡψυχὴ δὲ τοῦτο, ᾧ ζῶμὸν, καὶ αἰσθανόμεθα, καὶ διανουμεθα πρῶτως) quia causa est) ὥστε λόγος τις ἄν εἴκ, καὶ εἴδος, ἀλλʼ οὐχʼ ὡς ὕλη καὶ τὰ ὑποκείμονον. His ex Aristotele recitatis liquet, Quo intelligere dicamur, duplex esse, Vnum esse, Polentiam animae, quae sit tanquam forma, nempe mentem simplicem, alterum, facultatem animae sentientem, quae sit quasi materia, &subiectum ipsius, tanquam ἐὐτελεχέας, ut sine qua energaan intelligendi Mens in homine praestare nequeat. Tertium, compositum intellectum ex utrisque, quod patientem seu compositam Mentem supra appellauimus.