Latin
126
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 126
Unproofread scanNot analysed yet
Vt autem homo intelligat, aut sentiat, aut uegetetur, utrumque est in causa, tum materia instrumenti scilicet, tum forma. Sed potior est forma, &διότι causa, materia autem, καὶ τὸ πρῶτον δεκτικόν, nempe ὀικεῖα ὕλη, duntaxat pro imperfecta, &ὅτι ἐστι causa numeratur. His causis composito instrumento proprium πάθος inesse demonstramus. Hactenus demonstratum est, in substantia humani intellectus tria considerari, nempe formam, quae sit agens &simplex intellectus, alterum, ut subiectum quod perficiatur hac forma, nempe sentientem animae facultatem, intelligentia enim perfectior est sensu rerum. Tertium, ex utrisque compositum, quod ipsum in primis humanus intellectus dicatur, cuius proprium est, ut sit disciplinae capax, &qui ab homine non sit separabilis. nam simplicem &agentem, separabilem &χωριστόν esse, suo loco ostendemus. His demonstratis manifestißimum est. patibilem, agentemque intellectum, nullo modo reipsa sou rcaliter eundem esse, ut censet Scaliger. Simplex enim, &composita, quomodo una realiter possunt esse substantia? τριχῶς enim usurpari uocabulum substantiae, monet Aristoteles, &simplex, ac compositum, pro eodem numerare, contradictionem implicat. Itaque miror Scaligerum tam longè aberrasse à uero, qui utrumque pro uno eodemque intellectu numerauerit. Aut contra Aristotelem sentiens, agentem, quamobrem frustra poni sit arbitratus. Sed missa haec facio, nolo enim, pro aut contra quenquam disputare in praesentia, ne instituti mei &breuitatis oblitus esse uidear. Propter patibilem intellectum anima humana, seu homo potius, per essentiam unus, &sentire, &intelligere res dicitur. Percipit autem unus idemque numero, &αἰσθκτὰ, &νοκτὰ, illa quidem instrumento sensuum, haec uerò, instrumento intellectus, ui interim sensus τὰ νοκτὰ, &intellectus τὰ αἰσθθητὰ nequeat percipere. At dixerit forsan aliquis, si non apprehendat phantasmata intellectus, qui poterunt species separari, aut καθόλου νοήματα quomodo constituentur?