Latin
CAPVT XXIX
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 166
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXIX. DE AERE ET ORICHALCO. QVrum aes invenitur &in propriis venis &in argentariis. Massulae effodiuntur varia figura, stiriarum, globorum virgularum. In officinis in quibus argentum ab aere secernitur, in rubro luteum est, quod Regulare vocant: in rubro fuscum, quod Caldarium. Agric. in libr. fossil. Illud mollius etiam dilatatur non funditur tantum: hoc funditur sed duci non potest. Cadmia tinctum in aureum abit colorem, &Orichalcum dicitur. Igni accenditur, liquescit, funditur; sed in magno catino vim ignium non tolerat, nec alternatim cum rebus quae aurum &argentum purgant positum, sed planè consumitur. Putrefactionem non metuit; &ne alia metuant facit. Hinc monumentum aere perennius apud Horatium, &Aegyptii videntur ideo tabulas aereas imposuisse cadaveribus. Acutos etiam mucrones aereos olim cadaveribus infixos fuisse, testatur Pierius in Hieroglyphic. Tales Venetiis apud Lauredanum imagunculas, vidit Camerarius Hor. subcis. Cent. 1, cap. 14; ex conditis sumptos cadaveribus Lauredani affirmavit filius. Opera ex aere recensentur varia.