Latin
CAPVT II
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 112
Unproofread scanNot analysed yet
Sed qua ratione tamdiù conseruatae lucernae ardentes? Respondent aliqui esse miraculum: Alii esse daemonum opus, alii factum arte alchymicâ, alii non fuisse lucem dicunt, sed corpus aliquod perlucidum in tenebris: alii fuisse pulueres &liquores aëre ingrediente accensos perpetuóque ardentes: alii fumos condensatos decidisse, iterumque eleuatos perpetuò descendisse &nutriisse ignem: alii fuisse ex materiâ quadam fermè incombustibili: &certè Albertus Mag. refert carbones ex iunipero cineribus benè tectos fermè ad annum manere posse ardentes. Tandem fuisse bitumen, in quodaqua defluens accenderit perpetuoque hoc modo arserit. Sed hae causae non sunt verae. Duplex igitur finis est ob quem lucernas perpetuas esse voluerint in sepulchris, 1. est propter nobilitatem: nec enim in sepulchris plebeiorum hominum nem reperiuntur. 2. est, ne animae sepulchro tanquam in obscuro carcere essent, lumen apposuerunt. Nam notandum est ex opinione vniuersae antiquitatis creditum fuisse animas, praesertim eas quae corpori &voluptatibus deditae fuerant, aut eorum qui immatura aut violenta morte obierant, nunquam deserere suum corpus, sed vnà in sepulchro quiescere, aut non longè inde.