Latin
CAPVT II
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 113
Unproofread scanNot analysed yet
Ethinc accidere quòd sint tot apparitiones vmbrarum circa sepulchra. Quae opinio nec à Christianis aliena est: &credibile est animas damnatas aut purgandas id corpus non deserere, in quo voluptates praeter legem hauserunt. Ne ergo in obscuro laterent, lucernas apposuere. Errant illi qui dicunt non fuisse lumen, sed aliquod corpus pellucidum quod apparuerit lucens immisso aëre. Nam fuerunt repertae lucernae adhuc calentes, imò Palladis lucerna &Veneris subdio lucebant. Deinde candens aurum per multos annos in igne illaesum seruatur: Cur igitur non possit esse aliquis liquor inextinguibilis? Errant, qui dicunt vi Cacodaemonis fuisse tales lucernas: quare enim non potuisset easdem ardentes aperto sepulchro conseruare, &tamen pleraeque post apertum conditorium fuerint extinctae? Deinde impium est credere vi daemonis lucernam Antiochenam Christo dicatam fuisse conseruatam. Nec miraculo ascribendum est: quorsum enim Deus lucernas Plutoni plerumque sacratas conseruasset?