Latin
CAPVT II
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 114
Unproofread scanNot analysed yet
Errant, qui dicunt incoepisse ardere aperto sepulchro: quorsum enim curiositati posterorum tales lucernas fecissent, &quomodo sciuerunt lucernas aliquando esse conspiciendas à posteris? Errant, qui putant oleum in fumum abiisse, &deinde fumum iterùm in oleum concreuisse; &sic perpetuum fuisse lumen. Etenim fumus decuplo maior est ipso oleo: ergo vel suffocasset ignem, vel rupisset lucernam. Errant, qui putant metu vacui fuisse conseruatas, aut ab aqua distillante in puluisculum bituminis fuisse accensas, quia fuerunt repertae vitreae lucernae omnino conclusae. Respondendum, est ars ista periit.