Latin
CAPVT II
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 136
Unproofread scanNot analysed yet
Motus autem dextra parte incipit propter maiorem partis calorem &ipsum cor vergens ad dextram partem. Hinc potior vsus est in motu dextrae partis quàm sinistrae, &omnia animalia dextrum pedengoriùs mouent, quàm sinistrum. Hinc velim partes motui dest natae, vt peds manus; lateribus potiùs adhaerene quam parti anteriori: &c. pars anterior est à qua est principium motus sensitiui; posterior autem pars ea, in quam motus definit, scil. memotia. Quaeritur ergo vtrum mundus habeat Sursum, deorsum; &quae sit pars dextra, quae anterior, &c. mundi. Physici vnà cum principe Philosophorum, respondent dextram partem coeli &mundi esse orientem; sinistram occidentem. Nam pars dextra est, vnde incipit motus: mouetur autem mundus ab Oriente in Occidentem: ergo Oriens est pars dextra: nec enim frustra ita ordinatum est, vt ab Oriente potiùs ad Occasum moueretur: non à meridie aut à septentrione, quia nimirum praestantior virtus est Orientis quàm Occidentis. Verûm obiic. Vbique esse Orientem, &Occidentem, quia vbique Sol oritur, vbique occidit.