Latin
CAPVT II
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 137
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim &nobis in Gallia oritur, &occidit; &Hispanis oritur, &occidit: ergo vbique est Oriens, &Occidens: ideoque vbique pars dextra &sinistra mundi. Respondeo, Oriens non spectatur secundùm regiones aut aspectum nostrum, sed secundùm horizontem terrae habitabilis: sed Occidens verum est non in insulis Canariis, vt vulgus Geographorum docet, sed est in Meridiano insularum Azorum, in quo acus magnetica se rectè vertit ad polos mundi: alibi enim deuiat àpolis mundi. Quod autem hîc sit verum Occidens, pulcherrimis historiis ostendi potest. Narrat Gonzalus de Ouiedo quod ad partes Occidentales saepiùs nauigarit, &cùm peruenisset ad istius Meridianum semper viderit acum magneticam rectam: &quod omnia animalcula &culices, pulices, pediculi, qui frequentissimi erant in nauibus, &vestimenta, corpora, capitaque replebant, fuerint omninò mortui; &sic permanserint, donec à partibus Occidentalibus redeuntes in Hispaniam &peruenientes ad hanc lineam omnia illa animalcula iterum pernaues suprâque vestimenta, capita &corpora reuixerint. Quod nullibi alibi contingit: ergo illic est verum Occidens. Ideoque verum Oriens erit quod distat 80. gradibus versus Orientem in Aequinoctiali circu o circa promontorium Satyrorum. Pars superior mundi est polus antarcticus inferiora autem est polus noster arcticus: nam si dextra pars mundi sit Oriens, oportebit imaginari superiorem partem esse polum antarcticum. Cogita en mhominem iacentem, &moueri à dextra ad sinistram, sicut ab Oriente ad Ocidentem, certè superior pars erit polus antarcticus.