Latin
CAPVT II
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 139
Unproofread scanNot analysed yet
Obiicies multo plures sunt &insigniores stellae in polo nostro arctico: ergo noster polus potiùs erit pars superior, sic ut plures sunt sensus in capite quàm in pedibus. Respondeo, ad meridiem esse fontem virtutum omnium solem, &cum eo septem planetas vitae authores: ideóque in meridie pręstantiora sunt astra. Pars anterior mundi est superficies circa meridiem, &polus arcticus posterior verò est circa Septentriones superficies, &c. Sed iam mirae proprietates notandae sunt respectu harum partium mundi. Mores hominum aquilonarium sunt lupini propter calorem cordis coactum à frigore extrinseco. Homines meridionales sunt leuissimi. Illi verò qui interstitium habitant inter istas plagas temperati sunt: &quod Vitruuius de Romanis, hoc aptiùs de Gallis dici poterit: ait enim ideò imperium Romanorum caetèris diutius floruisse, quòd Romani contra meridionalium astutiam, audaciam fortitudinemque opponerent, &aquilona. rium robori prudentiam &sapientiam. Sed cùm vnum omnium diutissimè dudibzy G Google ν κὰ ᾖ