Latin
SELECTIORA
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 201
Unproofread scanNot analysed yet
Sed hoc notatu dignum est signa aliqua esse ignea seu biliosa, alia aërea seu sanguinea; alia aquea seu pituitam generantia, alia terrestria seu melancholica. Vt autem scias quę talia sint recense omnia signa ordine quatuor digitorum, itaque quaecumque incident in primum digitum illa erunt terrestria, quae in tertium erunt aërea, quae in quartum erunt aquea. v. g. cum incipiamus ab Ariete, Aries incidit in primum digitum, ideóque est signum igneum. Taurus vetò incidit in 2. digitum, ideóque est signum terrestre, &sic ordine de aliis loqueris. Et quemadmodum in signis coelestibus res se habet, ita in membris humanis, quod benè notandum est. Nam ordinariè quae membra respondent signis igneis, ita conueniunt vt si vnum laboret etiam alterum morbo afficiatur v. g. si caput laboret etiam pectus, &sic ordine loquendo, 5ὲγ Vg.