Latin
CAPVT X
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 238
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde in altissimis Alpium iugis reperiuntur frequentissimè talia: quo modo autem tam breui tempore tot tantaque enata aut reliqua. Praeterea ossa mortuorum speciem referentia &dentes reperiuntur in altissimis saxeis montibus: Non autem potest dici hoc esse quasi reliquum ipsius diluuii. Dicendum est cum coelum omnia in sublunaribus generet: si reperiat materiam &humorem aptum ad figuram tantum introducendam solam figuram facit: vbi verò aptior est materia vnà cum figura animam producit. Nam bufo viuus in marmore Antuerpiano &saxo Argentolico repertus: &in littore Italiae Anconitano saxa 60. librarum ex mari extrahuntur quae non nisi maioribus malleis ferreis rumpuntur &in medio pisciculi viui delicatissimi aliquando 20. simul extrahuntur quos Veneti vocant Cappas longas, vt est apud Aldrouandum &Goropium. Suprà ex historiis Anglicis &Rabinicis ostendi in antris &visceribus terrae homines virides &caeruleos reperiri. Quae autem hominum specie &figura aut etiam qui veri homines pręterea reperiantur iam dicam.