Latin
CAPVT XV
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 266
Unproofread scanNot analysed yet
Obiicitur, Planetae in suis circulis aliquando sunt remotiores, aliquando propinquiores terrae: ergo ascendunt &descendunt: Ergo sunt graues &leues. Respondeo. Iste motus propriè non est ascensus nec descensus, quia id quod sub Luna est, ascendere, aut descendere dicitur. Deinde respondeo, cum negatur coelum ascendere aut descendere, hoc intelligendum est de toto coelo, quod nec ascendit, nec descendit: non tamen intelligendum est de quauis particula coelorum, quia verè dicere possumus planetas in suis propriis circulis ascendere &descendere. Et certè non est meta phorica locutio, cum dicimus, Christus Dominus ascendit super omnes coelos. Sicut etiam cum dicimus aquam non moueri extra suum locum naturalem, id est, aquam naturaliter non deserere suum locum: hoc enim verum est de tota aqua nonn autem de quauis particula aquae: &enim si effunderetur aqua in terram certè vna aquae gutta superior esset, alia inferior, &vna moueretur sursum, alia deorsum, licet in suo loco essent, nec in proprio loco aqua secundum Physicos grauis aut leuis est.