Latin
A MESSIEVRS DE MAVVOYET
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 5
Unproofread scanNot analysed yet
Graecanicae Philosophiae, primi fuerunt quos nouerimus Sapientes Graeciae, qui à Philosophis distinguuntur, quòd hi quaerant quid res sit, sed illi quid maxime sit, vt est apud Iamblicum &Laertium v. g. quid antiquissimum? Deus, quia ingenitus: quid pulcherrimum? Mundus, quia à Deo factus: quid maximum? locus, quia capit omnia; quid velocissimum? Mens, quia per vniuersa discurrit: quid fortissimum? necessitas: quid sapientissimum? tempus: quid suauissimum? frui &c. Diogenes Laertius negat Philosophiam Gallorum priorem fuisse Philosophiâ Graeca, 1. Nomen Philosophia, ait, significat non à Barbaris inuentam. 2. Quia inquit per aenigmata. 3. Quia Graeci sunt gens antiquissima. Ad rum. esto, habuit quaeuis natio propria sapientum nomina, vt Gymnosophistae apud Indos, apud Persas Magi, apud Gallos Druidae. Deinde Philosophiae nihil aliud est nec significat quam Druida siue Druis. Si enim verbum verbo reddas Druis antiquissimâ Celtarum linguâ nihil aliud quam fidelis, sapiens, siue Dei sapientia. Quod vt probem, notandum est apud Gallos veteres ante Romanorum iugum triplicem fuisse linguam Celticam, Aquiranicam, Belgicam. Iam linguâ Belgica, veterique Germarâ Dru, significat fidelem &sapientem.