Latin
PHYSIOLOGIA
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 413
Unproofread scanNot analysed yet
Virilis aetas, bilis, ignis, sunt calida sicca. Inclinans aetas, melancholia, autumnus, sunt frigida sicca. Senectus, pituita, hyems sunt frigida humida. Pars 3. de Humoribus. Quid humor? Generalissimè est vna ex qualitatibus primis: generaliter est corpus liquidum &fluxile, vt argentum viuum. Propriè est corpus liquidum natum ex elementis, seu sit in plantis, seu in animalibus: magis propriè tantum in sanguineis, seu humectet vt sanguis, seu non humectet, bilis enim humor est, &tamen siccat. Quotuplex humor?