Latin
iv
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia iv
Unproofread scanNot analysed yet
Et si sensus aliquis Denatis superest, quantà dulcedine, quanto impraesentiarum gaudio perfunduntur, quam molliter Freij cineres, sanè terris charum pignus, quiescunt, quam variis eius tumulùs ilicò floribus assurgit, quod vel studium in se suamque certißimam progeniem, vestrum id existat, vt absentem &agnoscatis &comprobetis, quem vobiscum, etiam lacrymis abeuntem prosequuti sunt clarißima saeculi nostri sidera, Memmius, Bailliolus, Gaianus &Barillonius, praesidum gloria: Castrorum Francorum praefectus Guebriantius Germanorum &Hispanorum terror &fulmen, Bassompiereus, Castilloneus, Gassioneus, bellicis virtutibus insignes viri, "quot Heroas capit Galliarum Imperium, vt alienos sileam Armaxime Freio vestro pergratu perque iucundum illud est, quod apimo, cura &vigilibus oculis intendatis in ciuitatis Principis ciuium valetudinem, tam generosè tamque gnauà sedulitate, vt integros &incolumes seruaturi diligenter, aequissimis vestris, &bonorum omnium postulationibus, effeceritis vt votis annuens aequi boni seruator constantissimus Senatus Princeps Parisiensis, sanciuerit (iustissimo post homines natos decreto) religioseque cauerit, ne quis vrbe totâ praeter vos (quos Christianissimi Reges in supremi Senatus tutelam commiserunt) Medicinam faceret imposterùm, exterminadis agro vestro Parisiensi (non mediocri ciuium commodo) Medicellis impendiò loquacibus, qui tunc temporis frequentes aderant.