Latin
vi
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia vi
Unproofread scanNot analysed yet
Ne igitur per vos, deinceps de caelo tacti homunciones, legum spretarum rei, magno artis pręclarissime &vrbium reginae dedecore fumos impunè diuendant, &exleges discurrant. Ne id fuci genus iners &segne, honesti laboris impatiens, audeat amplius inuictà se cutè tactitare, ne stolidâ procacitate Sacrosanctis Magistratibus illudat, discat sacra Themidis oracula reuereri, pennataque Diuum tela nunquam hebescere. Freius insuper saluberrimi ordinis vestri flos delibatus &aureus, per Me grates vobis agit, quod vt olim parenti, sic hodiè (vestra benignitas est) imponatis proli dignationem: at maximê quod a tectis ac moenibus vrbis, tum Scholae vestrae limine; medicastros arcuistis: His enim artibus inclyta nominis vestri fama, noto &aquila velocior, per vnisos terrae fines personabit, vestraeque virtutis opinio, quę purpurâ potior est, per ani; ā iil mos hominum peruadens, vota pleniùs nuncupabit, vt Schola vestra omnium nobilissima &antiquissima, pręstantißimorum ingeniorum nutrix &alumna, mundioris ac purioris doctrinae &elegantię sedes, musaeum orbis, Musarum &Gratiarum omviûm augustissimum sacrarium, in imptensum vigeat &floreat. Lutet.