Latin
vii
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia vii
Unproofread scanNot analysed yet
Paris. VI. Idus Februar. M.DC. XLVI. E* g e Nde amabò; (Lector Amice) fatum est claris atque grandibus ingeniis, qui caeteros animi magnitudine, gratiâ &succo longè multumque superant, quique distinctè, comptè atque modulatè res suas agunt, vti famosissimâ saepius garrulorum graculorum &diobolarium homuncionum odio atque inuidiâ flagrent, &velut in ancipiti certamine cum sparsa acies est, marte tam vario pugnent? verùm vnde noctua solem odit nimium gaudens silentibus &humentibus vmbris? &a quo nulla cum sit aut esse possit isonomia, tam horribili mentis caecitate vexantur, vt omnia omnibus paria ac demensa respondere velint? mirùm quàm effusissimis habenis effusè petulans multitudo, vilisque nebulonum &apalphabetorum nec literarum nec nandiperitorum plebecula, sapientissimum Praeceptorem nostrum Freyum (cuius colendissimis manibus aliquando parentauimus) inua ferit.