Latin
LIBRI I
Jean Béguin, Tyrocinium chymicum 15
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si autem fortè per empyreuma intelligis: quando vel calor potentialis, qui in misto latebat tanquam sub carbonibus igne violento in actum producitur, &liber jam ab omnibus compedibus potentiores exerit vires; vel quando calor, qui hinc inde dispersus erat, Vulcani beneficio vnitur: nec hanc ob causam, seu empyreuma, seu calor nimius metuendus: cum Medici officium sit: calidis eiusmodi dextre vti, sicut &alijs, quae si imprudenter adhibeantur, aegrotis nocumentum allatura videntur. Sed instant Misochymici &grauius nos vrgent: dum praetendunt nostra medicamenta esse inutilia: quia emortua &ex mistis destructis, corruptisque orta humidoque primigenio destituta. Verum enim uerò, si mistorum corpora non soluenda, vel vt ipsi odioso vocabulo vtuntur, non destruenda: cur ipsi mistionis harmoniam turbant? cur infusiones, decoctiones, sirupos igne violento parant? cur assationibus, cur tostionibus, cur destillationibus, cur diagridio &non Scammonio integro? cur trochiscis Alhandal &non colocynthide ipsimet vtuntur?