Latin
LIBRI I
Jean Béguin, Tyrocinium chymicum 4
Unproofread scanNot analysed yet
Fieri tamen poterit; vt quandoque eiusmodi pocula &canthari medicamentorum vulgarium suauitate Chymica longê superent: nimirum tunc, cum nonnulli aegrotantium, allatis illis &nondum manu prehensis, solâ saporis &odoris eorum nauseabundi imaginatione, non vi aliqua magnetica concitati, [GR]ἀνω καὶ κάτω[/GR] vomunt &dejiciunt: id quod medicamentis Chymicis praestari hactenus non potuit. At inquiunt: triumphent sanê Spagyrici remediorum suauitate: referant autem recepto more praeparata in pharmacopoliis medicamenta, laudem salubri tatis &curationis tutioris. Hîc Rhodus, hîc salta.