Latin
LIBER SECVNDVS
Jean Béguin, Tyrocinium chymicum 55
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem de plumbeis vasis dictum: pari ratione &de stanneis, aeneis, ferreisque intelligi debet: nisi fiat destillatio in vesica aenea, vbi quae destillantur, citô effluunt. II. Vitra, quô altiora; eô meliora. Sic enim vna destillatio plus pręstat, quam tres rectificationes. Sint autem cucurbitae vt plurimum altae duos cubitos. III. In omni destillatione, vasa non nimis refarcienda. Tutius operaberis: si cucurbitas ex quarta parte: &retortas ex mediâ aut circiter: vesicam verô eneam, ex tribus partibus repleueris. IV.