Latin
DE CONTAGIOSIS MORBIS
Jean Fernel, De abditis rerum causis 205
Unproofread scanNot analysed yet
DE CONTAGIOSIS MORBIS. Cap. XIIII. EVDOXVS. Vx vmbra proximis stirpibus arboribusque grauis, apud Ouidium sic queritur: Me, sata ne laedam, quoniam sata laedere dicor, Imus in extremo margine fundus habet. Narbonae taxus tam pręsentis est veneni, vt authore Dioscoride, si qui dormiant sub ea, aut in eius vmbra subsideant, laedantur &saepenumerò moriantur. Quandoquidem corpori vniuerso strangulatum &celerem interitum infert. Basiliscus tantae perniciei ab Auicenna describitur, vt non eos modò qui vel manu vel alia corporis sui parte, sed etiam qui virga attigerint, momento necet: quod &visu &sibilo efficere tradunt. Torpedo piscis piscatorem qui se hasta attigerit, in stuporem inducit. Sunt &alia non pauca tum in animantium tum in stirpium genere, quae possint integrae cutis contactu hominem interimere. At multò plura quae aperta cute, vt venenatae sagittae, aspidis, hydrae, viperae, cerastis, dipsadis, anguis, scolopendrae, salamandrae, stellionis, pastinacae, lacertae, draconis, crocodilli, phalangij, scorpij, &rabidi canis morsus. Epidermis densa quum sit atque valida, hebetiorum &crassiorum venenorum substantiam altius penetrare non sinit, nisi vel findatur vel dilaceretur: quae autem in venenis efficacissima sunt, illam quantumuis validam ac densam penetrant, introque penitus subeunt. Omnium quidem vis &pernicies ex ea sede quam primùm attigerit, sensim in 30 corporis principes partes &in artus inuadit, dum corpus omne labefactet, idque omni veneno peculiare, vt pedetentim serpat, aliud quidem ocyus, aliud segnius. Rabidus canis demorsu saliuae aut humoris quiddam eructat, in quo vis est veneni. Id intro subiens spiritus, sanguinem, humores, partisque substantiam contagione labefactat: hinc sensim serpit longius in partes principes, sed tam segniter, vt rarò ante diem vigesimum, interdum non nisi anno symptomatis se prodat. Per has moras nec febris, nec malum aliud vllum percipitur, nec scit aeger quanta pernicies lateat. At quum haec tempore in cor penetrauerit, vellicantur praecordia, aeger indignabundus euadit, nec stare, nec quiescere potis, furentis in morem huc illuc effrenatè agitur, manibus ora dilacerat, alios dente petit, ex ore spuma promanat, oculi torui &aspectu horrendi, febris valida, sitis inexhausta, &tamen aeger aquam omniaque liquida, adeò perhorrescit vt emori potius eligat quàm bibere aut ad aquam deduci. Quibus malis defatigatus tandem miserè cedit è vita.