Latin
DE CONTAGIOSIS MORBIS
Jean Fernel, De abditis rerum causis 206
Unproofread scanNot analysed yet
Phalangij aut scorpij aculeo, tum alia tum breuiori tempore fiunt symptomata, quòd promptius expeditiusque venenum serpat. 10 Itaque omnium pernicies ab ea corporis parte exoriri, quam primùm laetifera vis attigerit, illinc sensim in omne corpus irrepere, ipsumque permutare, &perimere animaduertitur. Id &inuenta comprobatâque curandi ratio confirmauit, quae veneni perniciem ea parte qua intrauerit reuocat, vulneris dilatatione, partis demoriae suctu, scarificatu, affixis cucurbitulis, medicamentis acrioribus. Et ne longius intrò serpat, eam arcet iniectis vinculis arctioribus, carnis circumscriptione, vrentibus medicamentis vel candente ferro, nonnunquam extremae partis amputatione. Perniciei verò saeuitiam restinguit atque domat antidotorum esu, vt rabiem fluuialium cancrorum vstorum cinere, gentiana, &alysso: cuius vires exaequare rubiam experimur. Vacuatio nulla aut admodum rara adhibenda. Haec igitur optimorum medicorum diligentia atque fide comperta demonstrant 25 non modò rabidorum canum aut scorpionum, sed &omnium quae aut morsu aut quouis contactu enecant, perniciem esse venenatam eam &contagione vires suas expromere. Brutus, Equidem de istis nihil dubitem quae sint celeberrimorum medicorum consensu confirmata: quanquam non desunt qui putent canem solo ardore &aestus vehementia in rabiem agi, ipsumque illius quod dicimus venenum esse velut caloris exuperantiam. Phi. Nondum potes veterem pellem exuere. Hac aestate venatores quidam in lupum saeuiorem irruerunt, trucidatum in varia obsoniorum genera appararunt &coxerunt. Omnes quicunque esitarunt non multo pòst tempore rabie correpti alij perierunt, alij sociorum morte prudentes sibi prospexerunt. In ea carne tam diligenter apparata, quam tu restare putes ardoris exuperantiam?