Latin
14.581.181 to 14.581.210
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 14.581.181-210
Unproofread scanNot analysed yet
LIII). Causasque reddit, cur propheta mille quartos [Al. quarto] cubitos non potuerit pertransire: quoniam, inquit, intumuerant aquae profundae torrentis, qui non potest [Al. poterat] transvadari. Et quomodo scriptum est, gloriante propheta: Torrentem pertransivit anima nostra (Psal. CXXIII, 5)? Sed facile solvitur, si sciamus pro huc scriptum esse in Hebraeo: Torrens pertransiit animam meam. De hoc torrente et Isaias loquitur: Ecce ego inclino super eos sicuti fluvium pacis, et sicut torrentem inundantem gloriam (Isa. LXVI, 12). Et in tricesimo quinto psalmo de sanctis dicitur: In protectione alarum tuarum sperabunt. Inebriabuntur ab ubertate damus tuae, et torrente deliciarum tuarum potabis eos; quoniam apud te est fons vitae (Psal. ·XXXV, 9, 10). Et in centesimo vicesimoquinto: Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in Austro (Psal. CXXV, 4). Et super Salvatore: De torrente bibet in via (Psal. CIX, 7). Quis enim hominum gloriari potest castum se habere cor (Prov. XX)? vel ad cujus mentem per oculorum fenestras mors concupiscentiae non introibit [Al. introivit] (Jerem. IX), et (ut parum dicum) animi titillatio? Mundus enim in maligno positus est (I Joan. V, 19); et a puerilia appositum est cor hominis ad malum, ut ne unius quidem diei a nativitatis suae exordio, sine peccato sit humana conditio (Job XIV). Unde et David confitetur in psalmo: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea (Psal. L, 7). Non iniquitatibus matris meae, vel certe meis, sed in iniquitatibus humanae conditionis. Unde et Apostolus dicit: Regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, etiam super eos qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae (Rom. V, 14). Quod cubitos genere masculino, et non neutrali, cubita dicimus, juxta regulam grammaticorum, et in superioribus docui, non nos ignorantia hoc facere, sed consuetudine propter simplices quosque et indoctos, quorum in congregatione Ecclesiae major est numerus.