Latin
14.581.211 to 14.581.228
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 14.581.211-228
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 6 seqq.) «Et dixit ad me: Certe vidisti, fili hominis; et eduxit me, et convertit ad ripam torrentis (sive fluminis). Cumque me convertissem (sive convertisset), ecce in ripa torrentis (sive fluminis) ligna multa nimis (sive arbores multae nimis) ex utraque parte. Et ait ad me: Aquae ista quae egrediuntur ad tumulos sabuli Orientis [Vulg. Orientalis], et descendunt ad plana deserti (sive aqua ista qua egreditur in Galilaeam, qua vergit ad Orientem, et descendit ad Arabiam), intrabunt mare, et exibunt, et sanabuntur aqua. Et omnis anima vivens (vel animalium) quae serpit (sive serpentium), quocumque venerit torrens (sive fluvius), Vivet: et cient pisces mulli satis postquam venerint illuc aquae ista: et sanabuntur, et vivent omnia ad quae venerit torrens (sive fluvius). Et stabunt super illas piscatores ab Engaddi usque ad Engallim, siccatio sagenarum erit. Plurimae species erunt piscium ejus: sicut pisces maris magni, multitudinis nimiae. In his autem quae egrediuntur ripas et sunt palustria, non sanabuntur, sed [Vulg. quia] in salinas dabuntur. Et super torrentem (sive fluvium) orietur in ripis ejus ex utraque parte omne lignum pomiferum (sive frugiferum), non defluet folium ex eo (sive non inveterascet ex eo): et non deficiet fructus ejus. Per singulos menses afferet primitiva (sive innovabuntur omnia); quia aquae ejus de sanctuario egredientur, et erit fructus ejus in cibum, et folia ejus ad medicinam (sive et ascensio ejus ad sanitatem) »Totum capitulum quanquam prolixum sit, simul ponere volui, ne sensum legentis interrumperem. el lectionis ordo divisus in partes, audientis intelligentiam conturbaret. Primumque dicendum, quod pro torrente in Hebraico dicitur NEHEL (…),et Graeco sermone …appellatur, LXX flumen transtulerunt. Deinde pro Galilaea, quae Hebraice dicitur GALILA (…),Aquila Οίνα; interpretatus sit, quod tumulos significat arenarum;