Latin
14.581.229 to 14.581.251
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 14.581.229-251
Unproofread scanNot analysed yet
Symmachus μεθόριον, quod possumus transferre confinium. Pro Arabia quoque Symmachus, inhabitabilem, Aquila, humilia vel plana, Theodotio, Arabia transtulerunt. Dicamus ergo quid nobis videatur in singulis. Vir ille qui erat ductor Ezechielis, commonet prophetam, ut diligentius intueatur et videat, et occulta mysteria oculis mentis attendat· Vocat autem filium hominis, vel in figuram Domini Salvatoris; et enim Ezechiel interpretatur, fortitudo, vel imperium Dei: vel certe ad commotionem fragilitatis humanae; ne obliviscatur conditionis suae, dum ei magna monstrantur: et commonitum ducit, atque convertit ad ripam torrentis, ut quoniam mediam profunditatem transire non potuerat [Al. poterat], saltem ea quae in ripis sunt recognoscat. Cumque, ait, me convertissem, sive ille me convertisset, qui ductor erat ct monitor; ecce in ripa torrentis, sive fluvii, ligna multa, vel arbores plurimae nimis ex utraque parte. Torrens iste qui pro aquarum abundantia fertur more torrentis, et suscipit de coelo pluvias, de quo in praeterita diximus lectione, ipse a LXX appellatur fluvius, eo quod perpetuas aquas habeat: nec de pluviis hinc inde collectas, sed de vivo et perpetuo fonte manantes. De quo fluvio inulta in Scripturis sanctis legimus; sed in praesentiarum pauca dicenda sunt, ac primum illud: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Psal. XLV, 4). Et in alio loco: Flumen Dei repletum est aquis, praeparasti cibum eorum, quia sic est praeparatio tua (Psal. LXIV, 10). Rursumque pluraliter: Elevaverunt flumina, Domine, elevaverunt flumina voces suas, a vocibus aquarum multarum: Mirabiles elutiones maris (Psal. XCII, 2-4). Et in Isaia: Faciam in deserto viam, et in invio flumina (Isa. XLIII, 19). Et in alio ejusdem loco manifestius: Apparebit in Sion fluvius decurrens gloriosus in terra sitienti (Isa. XLIV, 3). Super hunc fluvium erant arbores plurimae ex utraque parte ripae; ut inter duo scilicet instrumenta, vetus et novum, clausus curreret fluvius.