Latin
3.91.310 to 3.91.332
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 3.91.310-332
Unproofread scanNot analysed yet
Quod cum propheta vidisset, ipsum est, inquit, animal quod vidi subter Deum Israel, juxta fluvium Chobar, et intellexi quia Cherubim essent. Quid enim novi viderat, quod intelligeret esse Cherubim, quae prius non intellexerat? Cherubim in lingua nostra scientiae multitudo est: notitia sacramentorum Dei, et thronus ejus ac requies. Unde et in psalmo dicitur; Qui sedes super Cherubim, manifestare (Psal. LXXIX, 2). Semper enim gloria Domini sedet in scientiae multitudine: et tunc manifestatur, quando cuncta regi providentia demonstrantur; nec fortuitu quid fieri, nec dicere quempiam: Dereliquit Dominus terram, et Dominus non videt (Supra, IX, 9). Unde et intuitus Cherubim et appetitus eorum, est oblivisci praeteritorum, et in futura se extendere (Philipp. III). (Cap. XI. —Vers. 1.) «Et elevavit me spiritus, et introduxit me ad portam domus Domini Orientalem quae respicit solis ortum. »Quia egressa est gloria Domini a limine templi, et stetit super Cherubim; posteaque avolantibus Cherubim, stetit ipsa gloria in introitu portae domus Domini Orientalis, et propheta quia per se ad eam ire non poterat, elevatus a spiritu est, et ductus ad eamdem portam domus Domini Orientalem, quae respicit Solem justitiae, de quo scriptum est: Ecce vir: Oriens nomen ejus (Zach. VI, 12): ut nequaquam remaneret in templo, quod erat ignorantiae nube confusum; sed stans in porta domus Domini Orientalis, quae sequuntur sacramenta cognosceret. (Vers. 2 seqq.) «Et ecce iu introitu portae viginti et quinque viri, et vidi in medio eorum Jezoniam filium Azur, et Phaltiam filium Banajae principes populi. Dixitque ad me: Fili hominis, hi viri, qui cogitant iniquitatem, et tractam consilium pessimum in urbe ista, dicentes: Nonne dudum aedificatae sunt domus? Haec est lebes, nos autem carnes. Idcirco vaticinare de eis, vaticinare, fili hominis. Et irruit in me spiritus Domini, et dixit ad me, loquere: Haec dicit Dominus: Sic loculi estis, domus Israel, et cogitationes cordis vestri ego novi.