Latin
Book 6
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 6.13
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 26) «Cum enim averterit se justus a justitia sua et fecerit iniquitatem, morietur in eis. In iniquitate [Vulg. injustitia] quam operatus est morietur. »Potest et hoc intelllgi: Justus prius populus Israel, avertit se a justitia sua, quia justitiae reliquit auctorem, et fecit iniquitatem, Dei Filium denegando. In peccato atque scelere quod operatus est morietur: non in pluribus, sed in uno, haeredem interficiens, ut perderet haereditalem.