Latin
1.415 to 1.437
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 1.415-437
Unproofread scanNot analysed yet
ut] plantatio Domini ad glorificandum, ut cum glorificati fuerint, vel ipsi glorificaverint Dominum, aedificent desertas a saeculo civitates, et ruinas antiquas suscitent, tam populi Judaeorum, quam cunctarum gentium, qui non solum ædificandi et instaurandi urbes habebunt scienliam; sed et pastores erunt optimi, ut repulsis antiquis pastoribus, quibus per Ezechielem dixerat Deus, pastores Israel, numquid pascunt semetipsos pastores, et non magis oves (Exech. xxxiv, 2)? Audiant cum apostolo Petro, Pasce oves meas (Joan. xxi, 17). Mirumque in modum de cæmentariis atque pasto ribus transibunt in agricolas, id est, in aratores et vinitores, ut possint cum Apostolo dicere, Dei ædificatio, Dei agricultura sumus (1 Cor. III. 9). Denique Scribas et Pharisæos, vinitores et agricolas Judæorum, Salvator interrogat, quid faciat vinitoribus malis et agricolis? Illisque respondentibus, Malos male perdet, et vineam dabit aliis agrieolis (Matth. XXI, 41), intulit, Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus (Ibid. 43). Quae res interpretatione non indiget. Quotus enin. quisque Ecclesiarum princeps est de Jodæis, et non de alienigenis, atque externarum gentium hominibus? qui ante idolis servientes, et alieni a testamento Dei, ac peregrini a promissionibus illius, spem non habentes; et sine Deo in sæculO, nunc præsunt Ecclesiis, et dura corda gentilium, priusque indomita, ad fructus ferendos aratro fidei edomant; ut sementem doctrinæ Domini, bonorum operum ubertate multiplicent. (Yers. 6, 7.) <Vos autem sacerdotes Domini vocabimini, ministri Dei nostri, dicetur vobis: Fortitudinem gentium comedetis, in gloria earum superbietis. Pro confusione vestra duplici et rubore laudabunt partem suam: propter hoc in terra sua duplicia possidebunt, laetitia sempiterna erit eis, quia ego Dominus diligens judicium, et edio habens rapinam in haulocausto. >LXX: <Vos autem sacerdotes Domini vocabimini, ministri Dei nostri 1. Fortitudinem gentium comedetis, et in divitias earum eritis admirabiles.