Latin
1.962 to 1.985
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 1.962-985
Unproofread scanNot analysed yet
Coelum autem dicitur habitaculum sanctum, et domus gloriæ ejus Psat. XLIII), juxta illud: Cœlum mihi thronus eat: terra autem scabellum pedum meorum (Ixa. LXVI, 1); ei in alio loco: Qui habitat in cælis, irridebit eoa (Psal. II, 4); et: Ad te levavi oculos meos, qui habitasin coelo (Psal. CIn, 4). Non quo omnipotens Deus, qui tenet coelum palma et terram pugillo, ullo claudatur loco; sed quo quæ sanctiora sunt, illius locus et habitaculum esse dicantur. Denique Salomon qui aedificavit domum Dei, ad eum precans loquitur: Coeti caelorum et terra non sufficiunt tibi (III Reg. VIII, 27). Et in Oratione Dominica dicitur: Fiat voluntas tua sicut in cœld, ila et in terra (Matth. v, iO). Ubirunque ergo fit voluntas Dui, illud est habitaculum ejus, ct domus Dei. Quod autein sequitur, Ubi est zelus tuus et fortitudo tua? Illo testimonio disseramus, quod per Ezechiel ad Jerusalem dicit Deus, quæ secuta fuerat amatores suos: Jam non irascar tibi, et zelus meus recessit a te (Ezech. XVI, 42). Et est sensus: Quia peccavimus et nos odisse coepisti, recessit a uobis zelus tuus, qui non recedit quando loquitur per Zachariam: Zelatus sum Sion et Jerusalem zelo magno (Zach. 1, 14). Unde et in conscquentbhus ait: Et irascar super gentes quœ congregatœ sunt adversum tam in circuitu. Reredente autem zelo, recedit et fortitudo Dei, et paternorum viscerum superatur affectus, dum magnitudine peccatorum incredibilis Dei clementia vincitur, ut contineat se super auxilio meo, qui me oppressum videre non poterat. Tu enim, inquit, es pater noster, qui creator es omnium. Nescit nos Abraham, et ignorat Israel, quia te offendimus, nec cognoscunt filios qnos a Deo suo intelligunt non amari. Suhila nascitur quæstio, quare Abraham et Israel, hoc est Jacob, posuerit, et Isaac nomen tacitum sit (Gen.