Latin
4.147.182 to 4.147.197
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 4.147.182-197
Unproofread scanNot analysed yet
VIII). Haud dubium quin Gedeonem significet, qui ex eo quod destruxit fanum Baal, lucumque succidit, et ille se vindicare non potuit, cognomentum Jerobaal sortitus est, id est, ulciscatur se Baal; ut quomodo Salmana interfecit filios coram matribus suis, ipsis quoque matribus deinceps interfectis; sic et filii, tui. o Ephraim, te praesente interficiantur [Al. interficientur], qui et ipse trucidandus es. Quaerimus, ubi scriptum sit, quod Salmana matrem super filiis occiderit: legimus in Judicum libro loquente Gedeone ad principem Madian: Quomodo absque liberis fecit gladius tuus multas matres, ita sine filiis erit inter mulieres mater tua (Judic. VIII). Sicut igitur vastatus est Salmana ab Jerobaal, quem male quidam arbittantur Jeroboam filium Nabath, qui decem tribubus praefuit, et vastatus est. ut in Hebraeo continetur, ab ARBEL id ipsum significante, quod et Jerobaal, sed breviori disertiorique sermone: sic fecit vobis, o Israel, a facie malitiarum vestrarum Bethel, in qua vitulum aureum posuistis, et estis venerati AEgyptios deos. Pro Bethel, quod interpretatur domus Dei, LXX transtulerunt domus Israel, quod in Hebraeo penitus non habetur. Evasimus utcunque de confragosis locis: nunc in altum vela tendentes, allegoriae pelagus transeamus. Quia confisus es, o Ephraim, in viis, sive, in curribus tuis, de quibus scriptum est, Hi in curribus et hi in equis: nos autem in nomine Domini Dei nostri magnificabimur (Psal. XIX, 8): et confisus es in multitudine fortium tuorum, quos libi falsa scientia roborasti: ideo consurget tumultus et sonitus in populo tuo. Quidquid enim loquuntur haeretici, non habent vocem sententias explicantem, sed tumultum clamo, remque et sonitum. Et omnes munitiones taae, sive quae murata sunt, vastabuntur (non enim testimoniis Scripturarum, sed arte dialectica, et argumentis philosophorum munita sunt atque constructa), sicut vastatus est quondam Salmana a Gedeone, matre super filiis interfecta.