Latin
2.420.782 to 2.420.806
Jerome, Commentarius in Ecclesiasten 2.420.782-806
Unproofread scanNot analysed yet
Haec juxta eum sensum, quo breviter voluimus universa comprehendere: nunc, quasi non ex alterius, sed ex sua persona loquatur, interpretanda sunt singula: «Vade, comede in laetitia panem tuum, et bibe in corde bono vinum tuum: quia complacuerunt Deo opera tua. »Quia didicisti, quod morte omnia finiantur, et in inferno non sit poenitentia, nec aliquis ad virtutes recursus, dum in isto saeculo es, festina, contende agere poenitentiam: dum habes tempus, labora. Libenter enim Deus suscipit poenitentem. Aliter: Et simpliciter intellectum prodest, juxta illud: Sive manducatis, sive bibitis, sive aliquid facitis, omnia in nomine Domini facite (I Cor. X, 31). Et in alio loco: «Cum consilio vinum bibe. »Non enim habet veram laetitiam et cor bonum, qui creaturis supra modum abutitur. Melius autem est sic sentire: Cujus placuerunt opera coram Deo, nequaquam indigere poterit vero pane et vino, quod calcatum est de vinea Sorech. Dato nobis itaque praecepto, quod dicit: Desiderasti sapientiam, serva mandata, et Dominus ministrabit tibi eam (Eccli. I, 33): servemus mandata, et panem et vinum spiritualia invenire poterimus. Qui autem mandata non servat, ei in panis et vini abundantia gloriatur, dicitur ei per Isaiam: Ne dicas etiam, cognosco eam: neque cognovisti, neque scis, neque a principio aperui tibi aures 5. Scio enim quia contemnent contemnes [AI. contemnis, Graec. Αθετήσεις] (Isa. XLVIII, 8, sec. LXX). Porro quod in Septuaginta Interpretibus dicitur: «Veni, comede in laetitia panem tuum. «ejus Ecclesiastae vox est. qui in Evangelio loquitur: Qui sitit, veniat ad me, et bibat (Joan. VII, 37). Et in Proverbiis: Venite, comedite panes meos, et bibite vinum meum (Prov. IX, 5). In omni tempore sint vestimenta tua candida, et oleum de capite tuo non desit. Habeto, inquit, corpus mundum, et esto misericors. Vel ita: Non sit tempus in quo candida non habeas vestimenta, cave ne quando pollutis vestibus induaris.