Latin
2.420.807 to 2.420.831
Jerome, Commentarius in Ecclesiasten 2.420.807-831
Unproofread scanNot analysed yet
Populus quippe peccator in vestibus fuscis luxisse describitur. Tu autem in luere lucem, et non maledictionem, quae super Judam scripta est: Induatur maledictione, sicut vestimentum (Psal. CVIII, 18). Induere viscera misericordiae, benignitatis, humilitatis, mansuetudinis, patientiae [Al. sapientiae] (Coloss. III). Et cum exspoliatus fueris veterem hominem cum operibus ejus, induere novum, qui renovatur de die in diem. Quod autem ait: Et oleum de capite tuo non desit: sciendum naturam hanc esse olei, ut et lumen alat, et fessorum solvat laborem. Est oleum spirituale, oleum exsultationis, de quo scribitur: Propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo exsultationis prae participibus tuis (Psal. XLV. 8). Hoc oleo vultus noster exhilarandus est. Hoc jejunantis ungendum caput, quod peccatores habere non possunt, quibus dicitur: Non est malagma imponere, neque oleum, neque alligaturas (Isa. I, 6). Habent enim oleum contrarium, quod vir justus detestatur, dicens: Oleum peccatoris non impinguet caput meum (Psal. CIV, 5). Hoc oleum haeretici habent, et eo cupiunt deceptorum capita perfundere. «Vide vitam cum muliere, quam dilexisti omnibus diebus vitae vanitatis tuae, qui dati sunt tibi sub sole: quia haec est pars tua in vita et in labore, quo tu laboras sub sole. »Sapientiam sequere et scientiam Scripturarum, et hanc tibi in conjugium copula de qua in Proverbiis dicitur: Ama illam, et servabit te: amplexare illam, et circumdabit te (Prov. IV, 8). Dies autem vanitatis, dies hujus saeculi nequam significant [Al. significat]. De quo et Apostolus non tacet. Quod autem ait: «Vide vitam cum muliere, quam dilexisti, »ambigue dictum est, sive vide et contemplare vitam, et ipse et uxor tua tecum (non enim poteris sine tali uxore solus videre vitam), sive utrumque considera, et vide vitam, et mulierem diebus vanitatis tuae. Et pulchre praecipit, ut in diebus vanitatis nostrae veram vitam cum sapientia uxore quaeramus.