Latin
171.193 to 171.211
Jerome, Dialogus contra Luciferianos 171.193-211
Unproofread scanNot analysed yet
Quomodo antiquis sordibus anima purgatur, quae sanctum non habet Spiritum? Neque enim aqua lavat animam, sed prius ipsa lavatur a Spiritu, ut alios lavare spiritualiter possit. Spiritus, inquit Moyses, Domini ferebatur super aquas (Gen. I, 2). Ex quo apparet baptisma non esse sine Spiritu sancto. Bethesda lacus Judaeae, nisi per adventum angeli, debilitata corporaliter membra sanare non poterat: et tu mihi aqua simplici, quasi de balneo animam lotam producis? Ipse Dominus noster Jesus Christus, qui non tam mundatus est lavacro, quam in lavacro suo universas aquas mundavit, statim ut caput extulit de fluento, Spiritum sanctum accepit, non quod unquam sine Spiritu sancto fuerit, quippe qui de Spiritu sancto in carne natus est: sed ut ill…id nobis monstraretur verum esse baptisma, quo Spiritus sanctus adveniat. Igitur si Arianus Spiritum sanctum non potest dare, ne baptizare quidem potest, quia Ecclesiae baptisma sine Spiritu sancto nullum est. Tu vero cum baptizatum ab eo recipias, et postea invoces Spiritum sanctum, aut baptizare cum debes, quia sine Spiritu sancto non potuit baptizari: aut si est baptizatus in Spiritu, desine ei invocare Spiritum, quem tunc cnm baptizaretur, accepit. Quid ad verum baptisma necessarium? Joannis baptisma quid? Sine Spiritu sancto nullum baptisma. Verum et legitimum Ecclesiae baptisma. —L. Obsecro te, nonne legisti in Actibus apostolorum, eos qui jam a Joanne baptizati fuerant, cum ad interrogationem Apostoli respondissent, se nec auditu quidem comperisse quid esset Spiritus sanctus, postea fuisse Spiritum sanctum consecutos? Unde manifestum est posse aliquem baptizari, et tamen non babere Spiritum sanctum. O. Non tam imperitos divinorum voluminum eos qui audiunt puto, ut ad hanc quaestiunculam dissolvendam longo sermone opus sit. Verum prius quam quid in eam sententiam loquar, ausculta, juxta sensum tuum, quanta Scripturarum turbatio oriatur.