Latin
12.2.15.24 to 12.2.15.45
Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.2.15.24-45
Unproofread scanNot analysed yet
Amasiam vero regem Juda, filium Joas filii Ahaziae, cepit Joas rex Israel in Beth-Sames, et adduxit eum in Jerusalem, et interrupit murum Jerusalem, a porta Ephraim usque ad portam anguli, quadringentis cubitis. Tulitque omne aurum, et argentum, et universa vasa, quae inventa sunt in domo Domini, et in thesauris regis [h. et in thesauris domus regis], et obsides, et reversus est in Samariam. Reliqua autem verborum Joas quae fecit, et fortitudo ejus qua pugnavit contra Amasiam regem Juda, nonne haec scripta sunt in libro Sermonum dierum regum Israel? [T. CLXXI.] Dormivitque Joas cum patribus suis, et sepultus est in Samaria cum regibus Israel, et regnavit Jeroboam filius ejus pro eo. Vixit autem Amasias filius Joas, rex Juda, postquam mortuus est Joas filius Joahaz regis Israel, quindecim annis. Reliqua autem sermonum Amasiae, nonne haec scripta sunt in libro Sermonum dierum regum Juda? Factaque est contra cum conjuratio [h. rebellio] in Jerusalem: at ille fugit in Lachis. [T. CLXXII.] Miseruntque post eum in Lachis, et interfecerunt eum ibi. Et asportaverunt in equis, sepultusque est in Jerusalem cum patribus suis in civitate David. Tulit autem universus populus Judae Azariam annos natum sedecim, et constituerunt eum rogem pro patre ejus Amasia. Ipse aedificavit Elath [Ms. Achilam], et restituit eam Judae, postquam dormivit rex cum patribus suis. [T. CLXXIII.] Anno quinto decimo Amasiae filii Joas regis Juda, regnavit Jeroboam filius Joas regis Israel in Samaria, quadraginta et uno anno, et fecit quod malum est coram Domino [h. in oculis Domini]. Non recessit ab omnibus peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel. [T. CLXXIV.] Ipse restituit terminos Israel, ab introitu Emath, usque ad mare solitudinis, juxta sermonem Domini Dei Israel, quem locutus est per servum suum Jonam filium Amathi prophetam [h.