Latin
Incipit Liber, Chapter 10
Jerome, Liber de viris illustribus 23.10
Unproofread scanNot analysed yet
Herman, cujus apostolus Paulus ad Romanos scribens meminit: Salutate Asyncritum, Phlegonte, Herman, Patroban, Hermen, et qui cum eis fratres sunt (Rom. XVI, 14), asserunt auctorem esse libri, qui appellatur Pastor, et apud quasdam Graeciae Ecclesias jam publice legitur. Revera utilis liber, multique de eo scriptorum veterum usurpavere testimonia. Sed apud Latinos pene ignotus est.