Latin
LIB. III. DE FACULTAT. IOI
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 102
Unproofread scanNot analysed yet
Quare eae notae sunt à spiritibus, &non ab imaginatione. Dicet quis: Observatum est, anus solo intuitu vel imaginatione infantulos nulli alii causae obnoxios vertisse in tabem. Respondemus, id non fuisse vi imaginationis, sed propter crudelem trucemque aspectum, unde foedo illo intuitu terrentur infantuli, ac motis spiritibus aegrotare incipiunt; maxume si languidior fuerit puer minimeque alacer. Sed dicet quis: Plinius &Plutarchus de mulieribus Thybiis mira narrant: &id facere videtur Plinii opinionem probabilem, quod geminas habeant in singulis oculis pupillas illa veneficae. quod &Cicero, ut testatur Plinius, asseruit. Respondemus; geminam pupillam non plus posse simplice, nisi quod geminam recipit speciem cius rei quam inspicit; quam tamen speciem, anima unam unius rei speciem iudicat. &in nobis nervi optici, per quos spiritus vectores facultatum feruntur, gemini sunt. Sed illi oculi geminis pupillis foedi sunt in turpi vetula, hinc trepidationem maiorem inferunt puerulis: quemadmodum &bubonum oculi coruscantes in tenebris cordatos quoque viros terrent.