Latin
CAPUT III
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 145
Unproofread scanNot analysed yet
fieri tamen potest, ut à sinistro teste immissum semen in dextram uteri partem procreet foemellam: quod nimirum valde langueat semen interdum, adeo ut nec vegeta uteri dextri pars in vigorem masculum erigi possit: &ex adverso evenit. Cur geSed quae est causa in gemellorum genemini masratione ut nunc ambo mares sint nunc tuli, vel foeminae. foeminae, nunc mas &foemina? Docet hoc Hippocrates, libro De superfoetatione: cum nimirum semen valida vi nitet iam mixtum utriusque parentis, &iam secessionem fecerit in duas partes in utero; ex robusto hoc semine proveniunt mares; sin debile id fuerit, foeminae; si vero altera pars seminis evalescat tantum robore, mas &foemina creabuntur. Haec etiam unica venere evenire poterunt: nam saepe evenit ut postremo emissum semen langueat magis. Investigandae iam sunt causae similitudiSimilitudo effiginum &dissimilitudinum ex effigie parenci. tum; nam hactenus de similitudine speciei, &sexus. Galenus cunctas causas ad semen refert: nam &mascula &foeminea proles, modo patri, modo matri similis evadit: modo partem aliquam refert parentum, modo nihil. Plerumque tamen patri filius similis est, ob vim masculi seminis. At cur non semper patri similis est? Hippocrates libro De superfoetatione, &De Aëribus, locis &aquis, hoc docet: nam haec similitudo nascitur à semine, quatenus id dimanat à tota corporis oeconomia. hoc est, nonnunquam plus effluit à patre, interdum à matre. ab hac copia est haec similitudo.