Latin
I. HEVRNII
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 20
Unproofread scanNot analysed yet
Sed dicet quis: Cur ergo non potius dicemus, temperamentum igneum, aëreum, aqueum, terreum? Cur Galenus potius dixit secundo De temperamentis, capite ultimo &penultimo, temperiem biliosam, vel melancholicam; ut &in tertio libro Prognosticon, aphorismo decimo sexto? Respondeo, Galenum recte dixisse, scilicet temperamento nomen praebens ab humoribus congenerantibus, non primario, sed secundario. nam primario recte diceturabiis, quibus mixtio competit, id est ab elemento; teste Aristotele. Sed recte Galenus medicorum more, ut quaeque sensibus proxuma sunt, maluit inspicere, &ab humoribus temperamenta nominavit; quia ut elementa se habent ad omnia mixta, ita humores se habent ad animantia sanguine praedita. Verum multi hic falluntur, Galeni sententiam non adsequentes. qui putant eum hunc melancholicum dicere, in quo sanguis melancholicus abundat; biliosum, in quo bilis. Sententia Galeni est, quod pro diversa ratione dominantis humoris in prima partium conformatione, diversa sit ipsarum partium substantia. ut juvenem biliosum vocat temperamento, à bile congenerante. Temperamentum enim omne emanat ab humoribus congenerantibus.