Latin
I. HEVRNII
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 21
Unproofread scanNot analysed yet
Congenerantes voco, qui sunt in semine, ex quibus omnium solidarum partium substantia est. Genitos autem voco humores, qui sunt in massa sanguinis. igitur temperamentum non consistit in humoribus, sed in solidis partibus, quae, pro diversa ratione humorum congenerantium in semine repertorum, tales vel tales evasere. Fatemur ergo, recte cum Galeno dici, temperamentum biliosum, non à bile genita, sed generante, id est temperamento quod refert dominatum bilis. quae bilis ad generationem huius conspirat corporis; recte inde biliosum temperamentum dicitur. Hyparxis igitur Hyparils temperamenti, consistit in partium solidaemperamenti in rum, &humorum congenerantium, id est, quibus. eorum qui sunt in semine, ratione: non autem genitorum humorum, qui sunt in massa sanguinis. Nihilque repugnat, hominem temperamento frigido, ex usu largiore vini, multam bilis copiam coacervare: hujusmodi enim bilis, est humor postgenitus, non humor ille generans, à quo temperamenti ratio desumitur. sic mulieres frigidae, magnam bilis coacervant copiam, ob corporis densitatem. negato fuliginibus exitu, unde incandescunt. ac bilem generant. sic Paulus Rhetor, ut scriAcut. bit Galenus, qui corporis habitu pituitosus erat, &temperamento omnino frigido, eiiciebat magnam bilis copiam; vocatque eum Galentis βOΜ Digitized by Google Εgu lonus πικρόχολον τὰ ἄνω, quod supra bilem deiiceret. Igitur ab illorum humorum ubertate &dominatu, non licet temperamento nomen imponere; sed tales succos ubertate quadam luxuriare in tali homine dicemus. Recte igitur Galenus melancholicum &biliosum dixit temperamentum, ut hi humores, fecundarii ad temperamenti rationem confluunt; primario autem elementis debetur omnis mistionis ratio.