Latin
CAPUT II
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 22
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT II. De Temperamentorum differentiis, quot qualesque sint. VVM igitur ex varia elementorum mistione rei cuiusque peculiaris natuSra nascatur, clarum est, non esse horum elementorum parem in quibusque temperaturis portionem. Quum igitur paria elementa aequalibus ponderibus, mole, atque magnitudine concurrunt, enascitur temperamentum quod ad pondus εὔκρατον dicitur, cogitatione magis, quam revera existens, ut medici regulam habeant, instar statuae Polycleti, ad quam omnem temperiem exigerent. Aliud autem εὕκρατον est in singulis generibus, in quibus est ea moderatio &mediocritas elementorum, quae animalis naturae maxime convenit, quae secundum goneris sui amoenam equabilitatem, omnibus muniis defungitur in corpore. ut in equo, ut velox sit; in leone, ut immanis, crudelis: in sicu arbore, optima illa est, optimeque temperata, quae plurimos ficus profert; ut scilicet cuique adsit ea mediocritas, quae maximae naturae eius Temperies conveniat. Hancque temperiem ad iustitiam ad iustitiam.