Latin
CAPUT II
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 23
Unproofread scanNot analysed yet
vocamus; quae non pondere aut mole explorat elementorum vim, sed quantum cuique rei ad peculiarem sui naturam convenit. id enim iustitiae, sua cuique tribuere. Est igitur temperamenti aqualitas in omnibus animantibus, stirpibusque, non quae spectatur exparibus elementorum viribus, sed quae tum animantis, tum stirpis naturae maxime convenit. convenit autem, ut modo humidum vincat siccum, modo frigus calorem. neque enim simile temperamentum habere debet, homo, leo, canis, apis, formica. Quare, ut breviter transigamus, si verum fateri volumus, ex temperamento ad iustitiam cuique parti accommodato, consistet illud temperamentum ad pondus. Frustra igitur illud medici inquirunt in unaquaque parte, nisi in ipsa cute manus. nam si os esset temperatum ad pondus, non esset siccum. Quando autem ab ea mediocritate receVnde Tem peramenta dit, intemperatum dicitur, &ab eo quoa nomen gemaxime superat nomen accipit. ut calidum, rant. quum calor frigori praecellit, sic de frigore, humore, siccitate itaque talia corpora, non vocamus absoluta ratione calida, frigida, humida, NPER iie eaue 24 INSTITVT MEDICINAE humida, sicca; sed per excessum. Sic calidum animal vocamus, in quo calor uberior est quam frigus. Quod autem ita calidum, frigidum, humidum, siccum dicitur, bifariam ita vocatur. primo modo, nulli quam sibi comparatum suaeque naturae: sic canis suae naturae collatus, siccus dicitur. altero autem modo, quum alicui comparatur: ut canis homini comparatus siccus est, cani humidus.