Latin
CAPUT VI
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 230
Unproofread scanNot analysed yet
Est &causa quadam praeservativa, quae ab impedenti malo corpus tuetur: ut si nimium caluerit, frigiditatem addit; quod, ut scribit Galenus De arte medica, intemperatae naturae modico gaudent contrariorum usu. Ex hac causa enatus fuit tractatus De sanitate tuenda. Est &causa sine qua non: quae quamvis nihil agat, actio tamen sine illa non habet eventum. ut praemansio cibi, sine qua concoctio non fit in ventriculo. Adiutrix causa illa quidem opus conficit, sed aegre; aliique iungitur, ut rem assequatur felicius: ut in partu, tensio octo musculorum abdominis adiuvat actionem uteri. Sunt& abditae causa morborum, quae intus latent, ¬is aliquando se produnt, ut pleuritis. Aliquando nullis notis deprehendi possunt, dicunturque morbi abditi: Hippocrates diurnos vocat. talem expertus fuit olim famulus Crateri medici, de quo scribit Porphyrius, libro De differentiis animarum: cui omnis caro ex ossibus decidebat, nec ullis auxiliis curari poterat: quam esu viperae, quam anguillarum more coxerat.