Latin
CAPUT VI
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 231
Unproofread scanNot analysed yet
ita elephantiasis quoque 11. Symp. curatur, ut scribit Galenus. Insitae mor borum causa sunt ex sanguine materno Abditae causae. &parentum, &semine. tales morbos parentes in foetus profundunt, quibus obnoxii vixere: ut est epilepsia (sed rarius:) saepius hepatis imbecillitatem, calculum podagram. In causarum investigatione, à procatarcticis ad causas antecedentes, hinc ad contiIntemperierum nentes deveniendum. Sed in consultationibus causae. medicis praestat continentes praeponere: hinc antecedentes: dein evidentes. Sunt autem causae morborum, quaecumque vim, temperiem, &structuram partium violant. CauAnteresae morbificae internae, ut antecedentes, ferè in dens caucontentis stabulantur, Contenta autem labesa. factari possunt à quatuor rerum generibus nimirum ab iis quae Assumuntur, Geruntur, Educuntur, &quae Retinentur. Assumuntur alimenta, ut cibus, potus: &etiam medicamenta. haec si peccent in substantia, aut qualitate, quantitate, tempore &utendi modo, morbos dant. Geruntur ea, quae à nobis fiunt, ut motus animi &corporis; ut, vigiliae, frictiones, unctiones. Educuntur excrementa omnia, ex suis ductibus. Retinentur, ut solennis evacuatio, transpiratio, corrupti succi.