Latin
CAPUT VI
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 232
Unproofread scanNot analysed yet
Haec parient morbos cum vitium fecerint in substantia, qualitate, copia, agendi modo, ordine, &tempore: si corpus praeparatum iam fuerit ad has iniurias Quare dispiciendum diligenter, quid quaeque causarum harum possit, &in quae corpora quid valeant moliri. Iam exemplis ostendemus ut morborum causae à summis quatuor rerum generibus elici debeant. Morbus intemperie calida, est proportio vitiata mistarum qualitatum, calore laedens actionem. Haec calida intemperies oritur vel ab iis quae assumuntur; quorum quadam vi propria calidam intemperiem inferunt, eo quod natura calida sint; ut aër, cibus, potus, medicamenta, piper: vel aliena vi calorem praebent, ut quae frigore stipant cutem, caloremque includunt; ab his calidi fiunt morbi. vel quia viscida sunt &crassa quae obstruunt, unde fervor &putredo: &liberalior cibus &potus cruditates generant, unde obstructio &putredo; quae enim putrescunt, calida sunt, &foecunda in causas est inedia quoque &quae perverso ordine sumuntur: Et quae à nobis geruntur, &qua adhibentur, calidos morbos concitant; ut nimium exercitium; &animi motus, ut ira. Et quae adhibentur calida &obstruentia: ut balneum in aqua aluminosa, calidos morbos parit. &à dolore attracta nimia materia cum in parte calescit &putrescit.