Latin
CAPUT VI
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 288
Unproofread scanNot analysed yet
Inutilis sanguis κριτικᾶς excernitur, ut in causo iuvenibus per nares: senibus per alvum; quod sanguis in his sit ἀνάρῥοπος, in senibus κατάρῥοπος: quod bilis in senibus quodammodo melancholescat. Vel excernitur sanguis medius inter utilem &inutilem, ut in hepatica affectione; quae est hepatis, citra inflammationem, imbecillitas, unde sanguis dimanat, qui ideam refert aquae in qua caro recens &cruenta, recensque mactata lota sit. Est &nigri splendidique sanguinis deiectio, diciturque dysenteria cruenta. fit quia coctus sanguis in hepate, ob partium obstructionem non distribuitur, hinc per venas mesaraicas ad alvum reiicitur, Purulentus sanguis cum ramentis fit ex ulcere intestinorum; &proprie dicitur dysenteria. Peccant &deiectiones qualitate: ut colore variae, ultro fluentes; tales pessumos esse dixit Hippocrates: quod sint qualitatis indomitae, viscerumque infirmitatem arguant, &inexplicabilem qualitatem partis, in qua perennitas generationis consistit: ut tertio libro Epidomion in historia puerpera, &Apollonio Abderita; &in adolescente qui in Meliboea iacebat. Albae fiunt deiectio4. De nes, alio rapto humore bilioso: hinc Aripart. animal.