Latin
CAPUT VI
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 289
Unproofread scanNot analysed yet
stoteles scribit, pisces, serpentes, &aves albas deiectiones habere; quia excrementum quod tingeret, in illis abit in pennas, pinnas, &squammas. ita in hominibus cum sursum rapitur bilis ad caput; unde delirium nascitur. Quantitate deiectiones in Eopia. vitio sunt, vel quia copiose alvus fertur; vel quia nimis parce. pauca fit deiectio, quod humiditas edulii rapitur per venas in habitum corporis, alio ducta materia. Hoc scribit Hippocrates quarti Aphorismorum ultimo, nimirum, Mictio noctu facta plurima, exiguam deiectionem denotat; derivatione nempe ab instrumentis alvinis ad urinalia, &ab exhausto vehiculo. hinc Martialis betam vocat fabrorum prandium, quod non facile eius humiditas eorum labore exhauritur. Copiosa fit deiectio, ex contrariis iis quae diximus: &quia excrementum à toto corpore secedit ad alvum. propterea Aristo4. Proble. teles dicebat, Eunuchis alvum fluere. &Hippocrates libro De aëre, aquis &locis, dicit facilem alvum esse in excrementa his, qui paludes habitant; nam iis materia à capite ad alvum fertur.